Latin
6.1 to 6.8
Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 6.1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ad ista respondent, qui vobis adhuc jactant inania, et suæ saluti, si non se correxerint, nocitura mendacia? Quid adhuc dicent nos judicem corrupisse, ut pro nobis sententia proferretur? Numquid et tanti apud vos meriti episcopum prærclarissmum defensorem corrupimus, ut pro nobis talia loqueretur (a)? Hoc enim agebamus omnibus viribus, hoc instabamus, ut Cxciliani causa atque persona, qualiscumque ille fuerit, ad causam et personam Ecclesiæ, quam Deus suis sanctis testimoniis roboravit, non pertinere ostenderetur. Hoc agebamus etiam similitudinibus evangelicis, ut causa et persona zizaniorum non præjudicaret causæ et personae tritici, quamvis in eodem agrn cadem pluvia simul crescerent usque ad messem, quando separari oporteret: ut causa et persona pale:c non præjudicaret personæ frumenti, quamvis in eadem area simul triturarentur, donec novissima ventilatione separarentur. ut causa et persona hædorum non prarjudicaret causx et personae ovium, quamvis communibus pascuis utraque pecora permixta serventur, donec a pastore summo, in judicio novissimo, alii ad sinistram, alii ad dexteram segregentur: ut causa et persona piscium malorum non præjudicaret causæ et personæ pisciuin bonorum, quamvis intra cadem retia lenerentur in extremo littore separandi, hoc est, in fine maris, quod significat finem sæculi (Matth. III, XIII et xxv). Quibus parabolis et figuris Ecclesia prænuntiata est usque ad finem sæculi bonos et malos simul habitura, ita ut mali bonis obesse non possint, cum vel ignorantur, vel pro pace et tranquillitate Ecclesiae tolerantur, si eos prodi aut accusari non oportuerit, aut aliis bonis non potuerint demonstrari: ita sane ut nec emendationis vigilantia quiescat, corripiendo, degradando, excommunicando, caeterisque coercitionibus licitis atque concessis, quae salva unitatis pace in Ecclesia quotidie fiunt secundum praeceptum apostolicum cbaritate servata, qui dixit, Si quis autem non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate;