Latin
9
Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 9
Unproofread scanNot analysed yet
Sive ergo exeant, de quibus scriptum est, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (1 Joan. II, 19) sive intus esse videantur, de quibus beatus Cypriauus apertissime loquitur, dicens, Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra; ut quonium zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (Epist. ad Maximum). Quibus verbis episcopi vestri nihil omnino ausi sunt respondere, quamvis diu frustra contenderitat, quod non iti Ecclesia prædicta sint fulura zizania, quia dixit Dominus, «Ager est hic mundus i (Matth. xm, 38); nec dixit, Ager eat Ecclesia. Nos autem mundum pro Ecclesiae significatione positum dicebamus, sicut etiam Cyprianus intellexit, quia per totum mundum futura præfigurabatur Ecclesia. Unde illi dicebant, mundum semper in malam significationem positum; et testimonia de Scripturis dabant, quia scriptum est, Si quis dilexerit mundum, non eat charitas Patris in illo (I Joan. II, 15): et cætera talia. Nos vero non solum in malam, sed etiam in bonam significationem mundum in Scripturis positumrespondebamus, et commemorabamus inter alia etiam illud quod scriptum est, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. v, 19): qui utiquo non sibi reconciliat nisi Ecclesiam. CAPUT VII. —Sive ergo exeant mali, sive intus vel ignorentur, vel videantur, hoc agit misericordia et justitia Dei, ut sibi ad mala non consentientibus bonis mali non obsint, sed utrique propriam sarcinam porlent: ut nec filius accipiat peccata patris, nisi eum fuerit in malis imitatus; sed anima quæ peccaverit, ipsa moriatur (Esech. XVIII, 4). Cum ergo quisque malis consentit ad malum, jam unam causam habel cum eis, et totius societatis malorum fit una persona: ac per boc cum simul pereunt simulque damuantur, causa sua et persona sua cuique praejudicat, non aliena. Cum vero boni et mali idem verbum Dei simul audiunt, et simul Dei Sacramenta percipiunt, et tamen dissimiles habent actuum suorum causas, et dissimiles gerunt voluntatis diversitate personas, eumdem cibum sanctum aliis manducantlbus digne, aliis indigne, nec causa causæ præjudicat, nec persona personae.