Latin
Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VALENTINO, et fratr…
Augustine, Ad Valentinum Epistolae Duae Cum Subsequente Libro Transmissae 2
Unproofread scanNot analysed yet
i Yenerunt ad nos duo juvenes, Cresconius et Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nubit retuleruht, monasterium veslrum nonnulla dissensione turbatum, ce quod quidam in vobis sic gratiam praed! cent, ut negent bominis esse liberum arbitrium; et, quod est gravius, dicant, quod in die judicii non sit redditurus Deus unicuique secundum opera ejus (Matth. xvi, 27; Rom. II, 6). Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adjuvari fateantur per Dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus; ut cum venerit Dominus reddere unicuique secundum opera ejus, inveniat opera uostra bona, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Ephes. n, iO). Hoc qui sentiunt, bene sentiunt. Obsecro itaque noa, fratres, sicut Corinthios obsecravit Apostolus, per nomen Domini nostri Jesus Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (ICor. i, 10). Primo enim Dominus Jesus, sicut scriptum cst in Evangelio Joannis apostoli, non venit ut judicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum (Joan. tu, i7). Postea vcro, sicut scribit apostolus Paulus, judicabit Deus mundum (Rom. nt, 6), quando venturus est, sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur, judicare vivos et mortuos. Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? Proinde librum vel epistolam meam, quam secum ad nos supradicti attulerunt, secundum hanc fidem intelligite, ut neque negetis Dei gratiam, neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a Dei gratia separetis, tanquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum Deum ulla ratione possimus, quod omnino non possumus. Propter hoc enim Dommus cum de fructu justitiae loqueretur, ait discipulis suis, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5).