# Adnotationes in Iob 10.30-52

Augustine, Adnotationes in Iob, 10.30 to 10.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/10.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/10.30

nam tu uides peccata quae homines latent. plenus enim sum opprobrio: in conspectu tuo. et capior sicut leo ad occisionem: est superbiae peccatum quod homines latet, quando etiam in factis laudabilibus possit obrepere. iterum autem commutatus saeuissime crucias me: post poenam peccati, qua mortalis factus est homo. secundum has dicit tribulationes, quas in hac uita homines patiuntur, quia repente pleraeque accidunt tribulationes, quae turbant quietem ipsius uitae mortalis, cum in salute est uel securitate rerum quamuis temporalium, quam misericordiae dei deputauit. instaurans in me tormenta mea: quia iam ipsa mortalitas tormentum est, de qua tribulationes aliae fiunt. quare ergo de uentre eduxisti me? de obscuritate ad notitiam, quae sola maioris miseriae est materia, cum subuertitur; hanc generationem etiam superius commemorauit. et essem tamquam non fuissem? penitus ignotus. unde est: uocat ea quae non sunt tamquam quae sunt, id est secundum ignobilitatem. aut numquid non est tempus paruum uitae meae? non enim propter longitudinem uitae meae mortuus non sum, cum utique paruum sit quod uiuo. patere me, donec requiescam pusillum: post misericordiam qua de limo fecisti me et mutatum mortalitate percussisti me et ipsa mortalitate consolatus es me, deinde . exercuisti me tribulationibus. patere ergo me, ut requiescam in te, antequam eam in poenas unde reuerti non licet; ab his enim, quas supra commemorauit, licet reuerti, si se homo ad deum conuerterit. uult autem requiescere, antequam eat in poenas aeternas, ad hoc utique, ut non eat. quemadmodum si dicamus alicui: corrige te, antequam damneris; non enim cum se correxerit, damnabitur. ubi non est lux nec est uidere uitam hominum: illa est enim uita hominum, ubi est lumen uerum, quod inluminat omnem hominem. alia est terra uiuentium, alia terra morientium.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
