# Adnotationes in Iob 11

Augustine, Adnotationes in Iob, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/11

Sophar Minaei uerba. aut numquid eloquens uidebitur iustus esse? putat enim Iob uerbis magis quam operibus abundare. beatus natus homo breuis uitae: sententiam suam illi replicat, quam uult intellegi loquaciter dictam et inaniter. cum nemo sit qui contradicat tibi: quia quando dicebat, nemo ei contradixit. sed quomodo dominus'loquatur ad te? ea loquere potius, quibus misereatur tui deus. quia duplex erit super te: corripiendo et consolando. et tunc scies quia digne reddita sunt tibi a domino pro eis quae peccasti: post correctionem sequente inluminatione. aut uestigium domini inuenies? ut uelis deum reprehendere. sublime est caelum, et quid facies? ut inuenias sacramenta caeli; non enim debes eum reprehendere, cuius opera non comprehendis. quis dicet illi: quid fecisti? et hoc enim recte erit factum, si deus hoc fecerit, quia facere aliquid ille nisi recte non potest. ipse enim nouit opera hominum iniquorum: non iniqui operis est. unde uult intellegi quia stulte hic, quem iniquum putat, reprehenderit deum; sic enim eum loqui existimauit. homo uero aliter nutat sermonibus: modo illi placet deus, modo illi displicet, cum apud deum sit firmitas. et uir natus mulieris tamquam onager erit in deserto: cupiditate libertatis inpatiens dominatoris atque domitoris. et extendens ad eum manus tuas: ut acceptet opera tua. si iniquum quid est in manu tua: ipsa duo repetiuit, sed ordine mutato. et iniquitas in domo tua non maneat: hoc dixit cor. sic enim fulgebit facies tua tamquam aqua pura: conscientia. tamquam fluctum qui non praeterit, et non terreris: nisi omnes tangat in hac uita. et oratio tua tamquam lucifer erit: ante inluminationem praeibit; quasi et ista ad prophetiam sanctae ciuitatis uel ad populum dei pertinentia audita uel reuelata dicuntur, sicut a superioribus eius amicis dicta sunt. et rogabunt faciem tuam multi: omnia ista de ecclesia.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
