# Adnotationes in Iob 12

Augustine, Adnotationes in Iob, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/12

Verba Iob. sed iustus uir et sine crimine uenit in derisum: de domino intellegendus est. sensus: non ergo mirum, si et ego uobis in derisum ueni. et domus eius ut deuastaretur ab iniquis: ecclesia a persecutoribus. immo uero nullus confidat, cum sit nequam, se inpunitum futurum: quia iudicium a domo dei. tamquam inquisitio in eos non sit futura: non confidant. sed tamen interroga quadrupedia, si tibi respondeant: ideo recte inquirit iniquos, quia ex operibus potuerunt agnoscere creatorem et colere debuerunt; non enim creaturarum responsione doceri debuerant, cum acceperint rationem, qua ista cognoscerent. si non in manu eius est anima omnium uiuentium: hinc ergo scitur, quia ipse omnia creauit, quia in manu eius anima omnium uiuentium. et spiritus omnis carnis hominis: omnis carnis humanae, id est rationalis animae. auris enim sermones diiudicat: quemadmodum sensus sensibilia diiudicat, ita spiritalia spiritus, qui debuit cognoscere, quoniam in manu domini est, opera domini. in multo tempore sapientia est: non utique in multo tempore, sed apud dominum, a quo petenda est. si destruxerit, quis aedificabit? propter uirtutem destruxerit et propter sapientiam concluserit, ut ad eam non perueniat. si prohibuerit aquam, siccabit terram: sapientiam ipsam, terram uero hominem. quodsi et emiserit, perdet euertens terram: multis enim sapientibus factis turbabuntur peccatores. qui ducit consultores captiuos: subiugat enim sibi eos qui se consulunt. iudices autem terrae in pauorem misit: aut Iudaeos aut Pilatum aut sensu terreno iudicantes. qui collocat reges super sedes: id est apostolos. et circumdedit balteo lumbos eorum: id est continentia. qui emittit sacerdotes captiuos: ut ab hominibus ducantur; et significantur Iudaei. qui permutat labia fidelium: permutat in bonum, ut non de iustitia sua, sed de gratia eius praesumant. et intellegentiam senum cognouit: cui placet intellegentia senum. unde est: cogniti estis a deo, cui aduersarium est: non noui uos. et bene coepit a fide et peruenit ad intellegentiae canos. qui reuelat profunda de tenebris: aperiendo prophetias. et produxit in lucem umbram mortis: id est fecit, ut cognosceretur uita ista, quia umbra mortis est. decipiens gentes et perdens eas: putantes quod nocerent ecclesiae dei, cum sibi nocerent, quod de inpiis intellegendum est. sternens gentes et in uiam ducens eas: ad humilitatem tamquam illum asinum. reconcilians corda principum populi terrae: sibi reconcilians uel Iudaeos uel reges terrae, qui primo persequebantur ecclesiam. seduxit autem eos in uiam quam non nouerant: subruendo legis opera, ut simpliciter intellegerentur; hinc eis uisus est peccator. quo errore tenebrati sunt tamquam ebrius.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
