# Adnotationes in Iob 15

Augustine, Adnotationes in Iob, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/15

Eliphaz Themanitis uerba. et inpleuit dolore uentrem: spiritus enim scientiae per consolationem sanat potius a doloribus: tu autem qui inples uentrem dolore, non spiritu scientiae respondes. nonne <et> tu repulisti timorem? deum non timuisti, talia in eum dicens. et elegisti linguam malorum: qua homines maledicunt. quid enim? numquid primus homo natus es? quia tantum superbis. aut ante colles concretus es? etiam montes nomine collium accipiendos, id est ante omnes uirtutes, spiritus potentes. sed et senex et decrepitus in nobis est: qui sciat etiam quae nos nescimus, est inter nos. quid ausum fuit cor tuum? et quid sustinuerunt oculi tui? sperauerunt. quid enim est homo, ut sit sine crimine? quod et tu dixisti. si in sanctis eius non est fides? propter incerta temporum, quibus plerumque falluntur, ut multa dicant et non faciant. et caelum non est mundum ante eum? pro his qui habitant in caelo; aut certe caelum pro ipsis sanctis ponitur. quia in his habitat deus. quae sapientes dixerunt et non celauerunt parentes suos: quia etiam Iudaeis apostoli praedicauerunt. ipsis solis data est terra: inhabitanda. nec superuenit illis quisquam extraneus: nec sanctus homo uel angelus, id est: in securitate possidebunt. cum putauerint se esse iam in pace: ita dicit, quasi hoc putet ipsi lob euenisse. non credit conuerti a tenebris: non credit ut conuertatur a peccatis. et decretus est in escam uulturum: aeriarum potestatum, quae mortibus peccatorum pascuntur. sicut dux in prima acie decidet: audax est et non fert tribulationes. qui eleuauit manus contra deum. an: quia eleuauit? et cucurrit contra eum contumeliose: aduersaria faciendo quam praecepit. in crassa ceruice scuti sui: praesumens de protectione sua. quia operuit faciem eius in adipe suo: per adipem, id est per exaltationem superbiae suae abscondit a se deum. et fecit capistrum super femora: ut libidinibus suis colligaretur, quo uinculo duceretur ad mortem. quae enim illi parauerunt, alii auferent: ipsum etiam regnum terrenum uel quamcumque spem temporalem, quam cum toto mundo iusti accipient. et non ditabitur nec permanebit substantia eius: inpii scilicet. non inmittet super terram umbram: id est non uiret. sed stirpem eius arefaciet uentus: tentatio. praecisio eius ante horam corrumpetur: priusquam sperat. decidat tamquam flos oliuae: decidat a pace, uel quia meliora hos sequuntur, quemadmodum florem fructus. testimonium enim inpii mors: signum. et ignis comburet domos eorum qui munera accipiunt: hi sunt enim inpii qui munera temporalia praeponunt iustitiae. concipiet [etj in uentre gemitus: ea quae sperat in poenam illi proficiunt.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
