Latin
16.1 to 16.29
Augustine, Adnotationes in Iob 16.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
Verba lob. audiui talia multa: non solum quae uos dicitis. consolatores malorum omnes: malos potestis consolari, quia ipsi uos imitantur. non bonos. et est uocatiuus; a nullo enim uestrum audiui aliquid boni. quid enim? numquid ordo est in sermonibus spiritus? superbiae. aut in quo molestum tibi erit? quamuis non ames quod dicas. et ego secundum uos loquor: quomodo digni estis. si subiocta esset anima uestra pro mea: si uos pateremini quod ego, loquerer sermonibus, non factis; ita nihil est loqui quod non facitis. si enim loquar, non dolebo uulnere: ostenditis uos neque in loquendo neque in tacendo prudentes esse. nam sapientes et cum loquuntur, in consolationibus condolescunt; uel in confessione sua loquentes dolent uulnus suum uel cum tacent, prudenter tacent. nunc autem lassauit me et fecit stultum et putrem: ut non contra uos loquar, deus fregit superbiam, ut stultus factus sapiens fiam. adprehendisti me et in testimonium factus sum: conuicisti me de peccatis meis et aduersum me ego sum testis. et surrexit super me mendacium meum: cum mihi iustus uidebar. contra faciem meam respondi, hoc est: statuam te ante faciem tuam. iracundia usus deiecit me: benedixit usus iracundia —non enim eam patitur —deiecit autem tamquam superbum. fremuit super me dentibus: obiurgauit me, ut dentes pro uerbis accipiantur. sagittae piratarum eius super me deciderunt. aeriae potestates quibus utitur deus et eis permittit, ut aut exerceantur boni aut puniantur mali, piratae autem quia in hoc mari nauigantibus insidiantur. acie oculorum inruit: non dissimulauit a peccatis meis, tamquam innuit, ut punirer; ipse enim tamquam lumen est punitoribus ostendens puniendos. ruina mihi fuit aspectio ipsius. aut ita: fecit, ut uiderem peccatum meum: ante enim non sic mihi ad sensum perductum fuit.