# Adnotationes in Iob 16.30-47

Augustine, Adnotationes in Iob, 16.30 to 16.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/16.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/16.30

acriter percussit me ingens deus et simul concurrerunt in me: deo enim percutiente illi concurrerunt angeli satanae. in pace cum essem, discerpsit me: ab ipsa pace aut a memet ipso discerpsit, ut ab aduersariis et sibi aduersantibus dilacerarer. et tenens comam meam diuellit: per peccata mea me aduersus me diuisit. statuit me sicut signum: in quem iacularentur, ut solet signum poni iaculantibus, quo iacula dirigant. circumdederunt me lanceis emittentes in renes meos, non pepercerunt: propter desideria carnalia, quae sibi inpacta dicit, per malas persuasiones ab angelis malis. effuderunt in terra fel meum: ut terrena bona zelarer in his qui his abundant. deiecerunt me prostratione magna: ne carnalem prostrationem intellegeremus. cilicium adsuerunt corio meo: peccata interiora, quibus reminiscitur se fuisse in bonis. et super palpebras meas umbra mortis: uolo uidere et impedit me consuetudo carnalis. terra ne operiat super sanguinem carnis meae: id est, ne, si inmunda fuerit oratio mea optando terrena, accedat cumulus terrae super uinculum mortalitatis: quod significauit nomine sanguinis, id est, ne cupiditate terrena maioribus calamitatibus uoluntarii peccati operiar, quod est illud naturale peccatum de condicione mortali. nec sit locus clamori meo: intercludatur meritum orationis meae. et nunc ecce in caelis est testis meus: de domino uidetur dicere, quia nondum in terram descenderat. et conscius meus in excelsis: propter participationem mortalitatis. diiudicetur uir cum domino: ueniat dominus, ut cum eo uir iudicetur, tamquam Iohannes cum Christo. in quorum diiudicatione intellegitur quid distet inter hominem perfectum et deum hominem factum. sicut filius hominis ad proximum suum: dominus homine suscepto ad eum qui inciderat in latrones. anni enim dinumerati uenerunt mihi: quod mihi per Christum subueniatur plenitudine temporum. et uiam, in quam non reuertar, ingrediar: uiam renuntiandi saeculo.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
