Latin
19.1 to 19.25
Augustine, Adnotationes in Iob 19.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Verba Iob. et destruitis me uerbis: infirmatis me, qui me consolari debuistis. scitote tantum quia deus fecit milii sic: apud quem possum de peccato conuinci, non apud homines. et u all u m suum circa me circumdedit: fossa circa muros est; quo coactus sum ad confessionem. ecce rideo opprobrio et non loquor: utilitatem dicit confessionis, quia, si uellet ridere peccatum suum et non illud proloqui, clamaret et non exaudiretur. in uultu meo tenebras posuit: inluminationem uultus mei abstulit a me; quod contingit auersis. et abstulit coronam de capite meo: dignitatem spiritalem, quam dat sapientia. -et disrupit me undique, et abii: omnia tenebam, et abstulit ea mihi aduersus illud quod acceperat uirtutem continendi omnia. et arbitratus est me tamquam inimicum: sic me iudicauit, quasi ei nocerem, si ei essem par. et circumdederunt tabernaculum meum: cor et conscientiam. fratres mei recesserunt: in spe correctionis, quia fratres sunt; quamuis primo correctionem meam aspernati sint et eos secuti qui sibi aliena, hoc est perniciosa, suaderent. et amici mei inmisericordes facti sunt: in malis spiritalibus, qui condolent proximis suis, sed eos potius inrident; quos non inriderent in malis carnalibus constitutos. et scientes nomen meum obliti sunt me: non me cognoscentes, quod mutatus sum. uicini domus et ancillae meae: cum quibus secreta communicabam; adulatores, qui recedunt ab eo qui confitetur deo: ipsi enim dicuntur ancillari. seruum meum uocaui, et non respondit: aut corpus aut eos qui ei ad mala seruiebant. os meum deprecabatur, et rogabam uxorem meam: tamquam dicens: quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? id est cupiens ut ei consentiat. inuocabam blandiens filios uteri mei: quos genuerat persuadens eis spem saeculi. et quos dilexeram, consurrexerunt in me: in illa uita.