# Adnotationes in Iob 19.26-48

Augustine, Adnotationes in Iob, 19.26 to 19.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/19.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/19.26

in cute computruerunt carnes meae: amore eorum, quae forinsecus sentiuntur, computruerunt interiora mea. nam utique leue est, si ad litteram accipiamus, tamquam scabiem habuerit. et ossa mea in dentibus meis sunt: firmitas et fortitudo mea in uerbis est, non in factis. miseremini mei, miseremini mei, o amici: angelos uidetur postulare, ut pro eo deprecentur, aut certe sanctos, ut pro paenitente orent. manus enim domini est quae tetigit me: manu domini se tactum dicit, ut doleret uulnus suum, quod sine sensu ei fuit. quare me persequimini sicut et dominus? detestamini et horretis sicut dominus; uel obiurgatis, cum iam confitear. de carnibus meis non satiamini? non gaudetis, si carnaliter uiuam. <in> stilo ferreo et plumbo? ut quemadmodum cedit plumbum stilo ferreo, sic cedant sermonibus meis corda hominum. aut in testimonium in petris sculpantur? ut illi ea discant, qui firmi sunt ad euangelizandum. scio enim quia aeternus est qui me resoluturus est: quia potest me reparare. quorum ego mihi conscius sum: quia merui illa. quae oculus meus uidit et non alius: hoc est: nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus qui in ipso est. et omnia mihi consummata sunt in sinu: in interioribus ubi nemo uidet, id est in conscientia. quodsi et dixeritis: quid dicemus contra eum? secundum quod dictum est etiam spiritalibus: intendens te ipsum, ne et tu tenteris. et radicem sermonis inueniemus in eo? ut de ipsius eum conuincamus. ira enim super iniquos ueniet: qui se extollunt super peccatores et putant se tales esse non posse, ipsos dicit iniquos.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
