# Adnotationes in Iob 21.1-26

Augustine, Adnotationes in Iob, 21.1 to 21.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/21.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/21.1

Verba Iob. et non sit mihi a uobis haec consolatio: qua putatis bonis temporalibus gaudendum, cum communia sint piis et inpiis, et, si quando quis iniquus esset, hinc in eum uindicari, cum Iob dicat usque ad sepulcrum permanere ista bona inpiis et non in eos per ea uindicari. quid enim? numquid humana est castigatio mea? a deo mihi est castigatio. itaque et ipse potest consolari, non uos. aut quare non irascar? nolite ergo me ita consolari, nam inpiorum utique felicitatem uideo. respicite ad me et admiramini: tamquam inania dicentem. si enim recorder, perturbor: indignitates humanae uitae rediens ad affectum praeteritum ab isto, in quo nunc est, confitetur. et tenentur carnes meae doloribus: carnaliter doleo. quare inpii uiuunt? quaerit ab eis causam, quia dicebant hic in inpiis uindicari. et permanent sicut uetustate oues eorum: quo modo possunt uetustate perseuerare? non enim semper erunt. erant autem in manibus eorum bona: non tulit eis bona ipsa, cum haec dicerent. immo uero, inpiorum lucerna extinguetur: claritas temporalis, etiamsi non sicut isti intellegebant. deficiant filii eius bona eius: bona quae eis persuasit, temporalia scilicet, aut antichristi aut diaboli. uideant oculi eius necem suam: significat et hanc prosperitatem ignorari ab his qui hac gaudent; in futuro autem ad sensum etiam inpiorum perducetur. quia nulla uoluntas eius in domo sua post eum: quia in conscientia sua dominum non consecuti sunt in tribulationibus. licet numerus mensium eius dimidiatus sit: quamuis praesentem coluerit deum, tamen quia non et futura sperauit, quod est plenus mensium numerus. ipse enim homicidia iudicat? quia inpii cum persuaserint inpietatem per dilectionem carnalium inpietatum, futuro saeculo utique occidunt. non tamen talia homicidia iudicant homines, sed solus deus. hic morietur in robore simplicitatis suae: uidetur exsequi occulta homicidia, commemorans largum unum et alium auarum, quia homines abundantes et largi putantur et boni.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
