# Adnotationes in Iob 21.27-46

Augustine, Adnotationes in Iob, 21.27 to 21.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/21.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/21.27

intestina eius plena sunt adipe: habet laetitiam. et medulla eorum diffunditur: intestinorum, quia non tenet intra se bona sua, sed inpendit illa uel in se uel in aliis. itaque scio uos audacter mihi insistere: non enim considerate dicitis. quia dicitis: ubi est domus principis? uel inpiorum uel superbi; quia putabant hic eis auferri bona, cum plerique etiam pleni his uitam finierint per ea puniendi. et ubi est uelamen in tabernaculis inpiorum? honor. interrogate eos qui transeunt per uiam: qui non delectantur uia, sed transeunt per eam. et signa eorum non ignorabitis: uel inpiorum quae dant transeuntes, dicentes quid eis futurum sit, uel a quibus cognoscantur inpii. quis adnuntiabit coram eo uiam eius? coram inpio uiam suam nemo nisi dominus adnuntiat fiducialiter, quia ipse ei respondet. et tamen "et ipse- dominus in sepulcrum deductus est:" ita merces pietatis non hic speranda est. et super aceruum uigilauit: ante enim ipse resurrexit, quam aceruus resurgeret resurgentium. dulces fuerunt ei lapides torrentis: quos saeculum non subuertit, id est discipulos suos. et post eum omnis homo sequitur et ante eum innumerabiles. aut:. post eum omnis homo, id est unus homo, et ante eum innumerabiles» qui nunc in numero hominum deputati sunt, aut: post eum turba credentium et ante eum patriarchae et prophetae. quomodo ergo consolamini me inaniter? praesentia bona uel mala suadentes.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
