# Adnotationes in Iob 22

Augustine, Adnotationes in Iob, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/22

Eliphaz Themanitis uerba. nonne dominus est qui docet sensum et scientiam? quasi dixerit lob non eum recte iudicare: cum utique reprehendi deus non possit nisi per intellegentiam, qua superior est, siquidem ab ipso detur homini. et ueniot tecum in iudicium? ut compareris ei. lumen tuum in tenebras conuersum est: dignitas. et dormientem te aqua operuit: securum inundatio tribulationis. an per nebulam diiudicat? quasi per nebulam uidere non possit. nubes latibulum eius, et non uidebitur: latent eum quae in terra sunt. et ambitum caeli percurrit: figuram et non terram. ergone semitam saeculi custodis? quasi lob putarit a deo res humanas non curari. quia capti sunt inmaturi ? secundum se inmaturi; putabant enim se in perpetuum permansuros, aut certe antequam peruenirent ad sapientiam; sed quia hoc audierant, non quia ista sentiebant isti amici lob. et cogitatio inpii longe est ab eo, et inplet domos eorum bonis: et longe est ab eo cogitatio inpii, quia non sic facit sicut sperat inpius, id est: aut quia placet ei inpietas aut non uidet eam. uidentes iusti riserunt: intellegentes; quamuis isti non intellexerint, putantes quia hic redditur inpiis. et inculpabilis subsannauit eos: inpios. esto durus, si sustinueris: patiens, hoc est dura. procul facies iniquitatem a tabernaculo tuo: conuersationem uel uitam tuam; quamuis haec isti carnaliter dicant. et pones illud super aggerem in petram. aduersus id quod dixit: flumen decurrens fundamenta eorum. quia humiliauit semet ipsum: ipsum lumen. et dices: elatus est in superbiam: aduersus superbos. erue innocentem, et saluaberis <in> munditia manuum tuarum: noli deficere in bonis operibus, quia curat deus humana.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
