# Adnotationes in Iob 23

Augustine, Adnotationes in Iob, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/23

Verba Iob. et quidem scio quia de manu mea est increpatio: de peccatis meis. et manus mea grauis facta est super gemitum meum: ideo me percussisti, ut doleam. et uenire usque ad solium eius? ut sim tam sanctus, ut perueniam ad eorum numerum, qui sedes eius sunt. tunc enim possum dicere uera et audire: unde et caeli dicuntur sancti. et cognoscam causationes quas loquetur mihi: redditiones causarum, quibus se omnia iuste iudicare demonstrat. et sentiam quae adnuntiat mihi: iam proximus ei. an in multa uirtute diiudicabitur mecum? ut per potentiam resistat mihi. nequaquam. tantum in terrore non abutatur me: propter peccata mea, pro quibus timeo modo, cum sum in terrore, non abutatur me. ceterum cum ad eum uenero: in ilia libertate, qua ego adnumerabor solio eius, omnia amabo et non mihi resistet uirtus eius; quamuis modo possit me abuti, utpote peccatore. id est: faciat de me quod uult, etiam cum poena mea, iuste tamen. ueritas enim et increpatio ab eo est: id est non iniuste increpat. educit in finem iudicium meum: etiam si modo corripit, postea manifestabit. nam si primus ambulauero, postea non ero: non arroganter sperem, non infideliter desperem, hoc est: non declinare dextra aut sinistra. inde est: si ascendero in caelum, tu ibi es. quis me inde potest pellere? et cetera. a laeua quid aget, non adprehendam: superiora repetit. a laeua autem dicit non se adprehensurum deditum temporalibus. conuertetur ad dexteram, et non uidebo: ideo non debeo esse a laeua; conuertetur autem dixit, quia ipse in spiritalibus est, unde ego me auerto, si a laeua fuero. sed scit ipse uiam meam: ut, etiamsi per tribulationes duxerit, sequar. probauit me sicut aurum: in tentationibus. egrediar in praeceptis eius: de tenebris meis exeam, sed tamen in praeceptis eius. si autem ipse iudicauit sic: ut per tribulationes me tamquam aurum probet. propterea ad eum festinaui: quia me tribulauit, ideo relictis temporalibus ad eum festinaui. et commonitus so lli c it us fui de eo: ut his poenis carnalibus aeterna supplicia deuitarem. idcirco a facie eius turbabor: modo turbabor, ut caueam cogitans futurum iudicium, ubi erit eius manifestatio. et dominus molliuit cor meum: et ipsum timere, quo cauet futuras poenas, misericordiae dei deputat. non enim sciret superuenturas poenas et tenebras malis, nisi dominus molliret cor eius praesentibus tribulationibus: aduersus illud, quod indurat deus cor Pharaonis.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
