# Adnotationes in Iob 26.1-23

Augustine, Adnotationes in Iob, 26.1 to 26.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/26.1

Verba Iob. cui ades uel quem adiuturus es? cum indignans tamquam iniustitiae eorum putaret eos a deo puniendos. uerum sibi ipse loquens se ipsum reuocat, ut deo potius dimittat iudicium eorum, ne aut adesse deo uideatur aut adiuuare eum uelle quasi inualidum ad cohercendos uel corrigendos homines aut consilium dare, quid cum illis agat; aut sequi eum. tamquam adsecuturus causam quare dolosos homines esse et uiuere patiatur, cum superet omnem animam quaerentem uirtute incomprehensibili; aut quasi adnuntiare illi aliquid de illis, cum ab ipso habeat homo etiam spiramen, cum aliquid enuntiat. numquid gigantes redigentur in nihilo? non ergo mirandum, si istis deus parcit, quando gigantes non redigit in nihilo. et ne diceretur: sed ad inferos detrusi sunt. subiecit quia infernum uidet deus. et tamen eos ibi ordinauit ubi esse meruerunt, sicut iustos siue nunc, sicut sunt, siue postea, sicut erunt, quamuis numquam eos remoueat a facie sua, quia omnia nuda sunt coram eo, ita ut proximos gigantes etiam istos consolatores superbos accipias. subter aquam et proximi eorum: an "subter aquam" subaudiendum " tenentur " uel aliquid tale? et non est uelamen perditioni: etiam perditio eum non latet. extendens aquilonem super nihilum: potest aquilo diabolum significare et terra peccatorem, quoniam et illi et illi inanis est spes. suspendens terram super nihilum: in aerem. ligans aquam in nubibus suis: propter obscuritatem prophetiae. et non est scissa nubes sub eo: sub ueritate quam habuit nubes, quae non scinditur scripturas intellegentibus; non enim aduersaria dicuntur, sicuti putant non intellegentes. qui tenet faciem solis: ne agnosceretur ab inpiis sol iustitiae. et extendit super eum nubem suam: carnem quam dominus suscepit. praeceptum circumdedit super faciem aquae: populos. usque ad consummationem lucis: huius uitae finem, hoc est finem saeculi, aut quousque consummentur, id est perficiantur homines, quibus 'dictum est: fuistis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in domino.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
