Latin
26.24 to 26.35
Augustine, Adnotationes in Iob 26.24-35
Unproofread scanNot analysed yet
columnae caeli contremuerunt et obstupuerunt ab increpatione eius: quod contigit Petro per Paulum. uirtute sua sedauit mare: placauit saeculum, a quo persecutionem patiebatur ecclesia. unde etiam columnas caeli contremuisse ab increpatione eius potest hoc modo intellegi, ut robustissimi ecclesiae contremuerint pro infirmis ab increpatione domini permittentis tentationes persecutionis. columna enim clamat: quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? et prudentia eius uulneratus est cetus: uulneratum dieit diabolum dolore, quo ei iusti non cedebant. et claustra caeli metuunt eum: uel angeli uel qui acceperunt claues regni caelorum. praecepto autem peremit draconem desertorem: eundem dixit et cetum. sed nunc ostendit quomodo sit uulneratus, cum praeceptum acceperunt qui ei renuntiauerunt. ecce hae partes uiae eius: qua ad deum uenitur. uirtutem autem tonitrus eius quis sciet, quando faciet? tonitrum dicit euidentissimam uocem manifestationis eius, aut illam forte uocem, quam dedit per filium tonitrus: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, ut sit ordo: quando faciet, utrum quis sciet uirtutem tonitrus eius?