# Adnotationes in Iob 28.43-52

Augustine, Adnotationes in Iob, 28.43 to 28.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/28.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/28.43

et ipse nouit locum eius: locus sapientiae quis nisi pater est? cum enim dicitur: ego in illo et ille in me, inuicem sibi quasi loca sunt. ipse enim omne quod est sub caelo perspicit: hoc modo ea nouit, quo fecit, et non sensibiliter. uentorum libramenta atque mensuras: tota creatura per partem significatur. et bene pondere, mensura et numero omnia dixit facta, in quibus intellegitur creator. quando fecit, sicut uidit, enumerauit: non extra uidit ut faceret, sed in semet ipso sicut artifex. et uiam tempestatum uocibus: tempestatum pro tentationum positum est; tentationum autem pro his qui tentantur, quomodo dicerentur uoces naufragii pro uocibus naufragorum. tunc uidit eam et exposuit eam: , in praedestinatione dominus uidit uiam, quo se conuerterent tentati. parauit et inuestigauit: in praedestinatione, non in actione.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
