Latin
29.21 to 29.43
Augustine, Adnotationes in Iob 29.21-43
Unproofread scanNot analysed yet
quia auris audiuit et beatificauit me: populus quem non cognoui seruiuit mihi, in obauditu auris oboediuit mihi. et oculus uidens me declinauit: Iudaeorum non credentium. et os uiduae benedixit me: eius animae quae diaboli coniugio renuntiauit. ecce ferebatur mortuus filius unicus matris suae, quae erat uidua. et uestiebar iudicio sicut chlamyde: in praeferendis spiritalibus carnalibus nesciat sinistra quid faciat dextera tua, id est, qua intentione operetur; operta enim sinistra dextra exerta est in uestitu chlamydis: quod facit. qui recte iudicat quo sit referendum quod operatur. iudicium quod non noueram exquisiui: ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te; quid nobis erit? dicit felicitatis suae fuisse, quod habuerit a quo quaereret de futuro iudicio. confregi molas iniquorum: ut iam non deuorarent plebem de cibo panis. aetas mea senescet <et) sicut arbor palmae multo uiuam tempore: prolongabitur, et ero sicut arbor palmae in honore sempiterno et celsitudine et rectitudine. et ros morabitur in messe mea: ex quo seminatur et germinat ager, messis dicitur. gloria mea noua mecum, id est: noui testamenti. et arcus meus in manu mea gradietur: faciam quod praecipio. et in sermone meo non adiecerunt: perfectionem euangelii significat; nam sermo synagogae datus indiguit adiectione. sed gauisi sunt cum loquerer eis: quia prior locutio timorem habebat, sequens caritatem. quodsi et riderem ad eos, non credebant: de his quae in parabolis ita loquebatur, ut non intellegeretur, non tamen sicut uerba sonare uidebantur, uana dicere putaretur. hic est risus Sarae, qui significabat omnia eos in prophetia fecisse: unde qui figurate aliquid dicunt. elegi uiam eorum et sedi princeps: aut suscipiendo mortalitatem aut cum publicanis et peccatoribus conuiuando, sed ita. ut princeps eis essem ad salutem. et habitabam sicut rex cinctus fortibus: qui suis dimissis eum secuti sunt.