# Adnotationes in Iob 3.1-25

Augustine, Adnotationes in Iob, 3.1 to 3.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/3.1

Et nox in qua dixerunt: conceptus est homo: aliquae superiores potestates, quae hoc scire potuerunt. nox illa sint tenebrae: ne patiatur iam quae passus est, hoc est sint tenebrae, id est: sit obliuioni. neque requirat eam dominus desuper: non reparetur per inmortalitatem, id est: pereat mortalitas. nec ueniat in eam lumen: lumen memoriae. sed excipiant illam tenebrae et umbra mortis: uita ista quae umbra est futurae poenae, ut sit sensus: iustus qui lumen est non eam uideat, sed tenebrae, hoc est: peccatores et carnales tribulationes de uita ista. et conturbent eam quasi amaritudines diei: praecepta bonae uitae uel dies iudicii, quibus perturbantur carnales. e t no em illam accipiant tenebrae perpetuae. non sit in diebus anni: iustis spiritalibus qui sole fruuntur et maiores sunt. sed nox illa sit dolor: quia dolorem facit diligentibus se. neque numeretur in diebus mensium: iusti in ecclesia propter lunam tamquam minorem, ad quos dicitur: et ego, fratres, non potui uobis loqui quasi spiritalibus, ut ipse Paulus sit de diebus anni. sed maledicat illam maledicens diei illi: dominus, qui maledicet amantes carnalia. tenebrescant sidera noctis illius: eminentes in peccatis. permaneat et in lucem non ueniat: quia non conuertentur, dicit per prophetiam. quia non conclusit portas uentris matris meae: ciuitatem terrenam, quam significat Babylon; concluderentur enim portae, si non laudaretur peccator in desideriis animae suae. quare enim in uentre non obii? antequam eminerem tibi per aliquam actionem; conceptus enim ad spem pertinet. ex utero exii et non protinus perii? huius ergo figura intellegenda est in his uerbis, qui in talibus concupiscentiis fuerat inueteratus. et ut quid constiterunt mihi genua? ut ibi confirmarer. quare ubera s u xi? doctrinae nutrientes ad nequitiam. nunc uti-que dormiens quiescerem: moriendo huic mundo.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
