Latin
3.26 to 3.55
Augustine, Adnotationes in Iob 3.26-55
Unproofread scanNot analysed yet
cum regibus honoratis terrae: in ecclesia. qui gloriabantur in gladiis. unde est: et gladium spiritus, quod est uerbum dei. aut cum principibus, quibus multum fuit aurum: sapientia. qui compleuerunt domos suas argento: eloquio domini. aut tamquam abortiuum prolapsum de uulua matris: ut numquam emineret. aut tamquam infantes qui non uiderunt lucem: ad nobilitatem aliquam non peruenerunt. ibi inpii deposuerunt furorem suum: in morte ab hoc mundo. ibi requieuerunt fatigati corpore: aut fatigati corpore, non animo, aut finem corporalium consecuti. non audierunt uocem exactoris: iudex tradet te exactori inde est; hoc est: donata illis esse peccata; de inpiis quippe dicebat. pusillus et magnus ibi est: de uno dictum puto bene intellegi secundum illud, quod qui se humiliat, exaltabitur. et seruus non metuens dominum suum; siue secundum illud: uis non timere potestatem? bonum fac, siue secundum illud: consummata dilectio foras mittit timorem. ut quid enim datur eis qui in amaritudine sunt lux? peccatorum honor. et uita animabus quae sunt in doloribus? in dolorum materia, hoc est: in peccatis. quae desiderant mortem et non contingit illis: adeptionem fructus peccati. mors uiro requies, cuius uita abscondita est: uel quia coram deo uel quia paucis nota. de ea uero iam morte accipiendum, per quam morimur mundo; in illa enim non est requies. conclusit enim deus aduersus eum: non eum dando in desideria cordis sui. ante escas quippe meas gemitus adest: ante gaudium ciborum dei tribulationes praecedere. et fleo coartatus timore: uidens quia euitare non possum quae timui. timor enim quem uerebar uenit mihi: aduersa quae de misericordia dei ad correptionem fiunt. neque in pace neque in silentio neque in requie: falsa enim fuerunt, propter quae timebat. uenit enim mihi ira: uindicta, secundum quam iustus uix saluus fit.