Latin
30.1 to 30.16
Augustine, Adnotationes in Iob 30.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc autem derident me infimi, nunc monent me minores tempore: quia et postea nati sunt in ecclesia tales et non proficiunt plurimum. monent me autem dixit, quia per honores ecclesiasticos accipiunt potestatem praedicandi populo, quae ipsi non faciunt quorum spernebam parentes: parentes eorum dixit, quorum imitatione filii sunt, quibus tunc dicebatur: uae uobis, scribae et pharisaei hypocritae. et uirtus manuum eorum quasi nihilum mihi erat: parentum potestas, qui tunc usque adeo plurimum poterant, ut crucifigerent dominum. in eis peribat omnis uita: quia non se uel in fine correxerunt. egestate et fame instabiles: a uariis desideriis insatiabiles. qui fugiebant in desertum heri: conferendo se ad excusationem legis, quam non simpliciter intellegebant; et quia in deserto acceperant fugientes in desertum heri. sicut enim hodie pertinet ad nouum testamentum sic ad uetus heri; de nouo enim dictum est: hodie si uocem eius audieritis, nolite obdurare corda uestra, et: filius meus es tu, ego hodie genui te. qui rodebant cortices arborum: quia figuras legis, quibus utilia tegebantur, pro cibo habebant. quorum erat cibus radix herbarum: sacramenta quae corporaliter iussi erant celebrare tamquam terrae inhaerentia; ex quibus tamen simplicis intellegentiae fructus surgeret et supra terram in libertatem ferretur, quo illi peruenire non poterant. inhonorati et abiecti et egentes omni bono: amisso primatus honore, ab spe promissionis; quia et ipsum terrenum donum pro meritis suis amiserant et regnum caelorum non tenent. qui radices lignorum manducabant propter magnam famem: quod de radicibus herbarum dictum propter fructum frumenti, hoc de radicibus lignorum intellegendum est propter fructum uini et olei. nam omnes istos spiritales fructus accepit ecclesia, quorum radices terrae implicatae sacramenta erant, quae corporaliter Iudaei obseruare cogebantur: sabbatum, circumcisionem et uictimas et cetera huius modi spiritalium ciborum.