# Adnotationes in Iob 30.17-35

Augustine, Adnotationes in Iob, 30.17 to 30.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/30.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/30.17

insurrexerunt super me fures: qui ad honores indebitos, qui iustorum sunt proprii, per tenebrosas fallacias peruenerunt. quorum domus erant cauernae petrarum: . qui concupiscentias suas defendebant et tegebant quibusdam obscuritatibus librorum diuinorum. et inter arbores clamabant: manifesta erant peccata eorum, quamuis ea scripturarum obscuritate quasi umbris arborum tegere conarentur. hinc est: clamor Sodomorum ascendit ad me. et plerisque locis pro manifestis peccatis clamorem ponit scriptura: ut uerbum sit quidquid corde concipitur, clamor, cum procedit in factum. qui sub stirpibus terrae manebant: non saltem in stirpibus, sed etiam inferius stirpibus manere possunt intellegi, qui uel carnaliter praecepta custodiunt. stirpes enim sunt non iam ipsi fructus, sed unde surgunt partes fructiferae uel arborum uel herbarum; si tamen fructiferum genus est, quia et non fructiferi generis stirpes dicuntur. filii stultorum et ignobilium: Iudaeorum; nam hos dixit superius parentes eorum propter imitationem, quia et isti sub nomine dei ambulant, quem non colunt. stultos autem et ignobiles dicit Iudaeos, qui e contrario non solum se confidebant esse duces caecorum, sed etiam filios esse Abrahae, quo patre se esse iactabant nobiles. sed cum audiunt: caeci sunt duces caecorum, stulti demonstrantur; et cum audiunt: si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite, degenerando demonstrantur ignobiles. nomen et honor e tinctus a terra: erat enim, sed extinctum est. nunc autem cithara eorum ego sum: horum, quorum illi patres sunt, qui me ad aurem habebant, non ad cor. et me habent ad fabulam: inanem et inutilem narrationem et auditionem, quamuis me et narrent et audiant. abominati sunt me discedentes procul: longe facti a iustitia peccando et praecepta iustitiae malis moribus execrando. nec in faciem meam pepercerunt spuere: execranda facies namque Christi est his, qui eius praecepta cum contemptu exhorrent, uel: male me innotescere fecerunt morum suorum prauitate.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
