Latin
30.36 to 30.62
Augustine, Adnotationes in Iob 30.36-62
Unproofread scanNot analysed yet
aperiens enim pharetram suam adflixit me: secreta rerum, unde tentationes existunt. et frenum in faciem meam miserunt: ut eis inuitus consentirem portans eos ducentes quo uellent ad ima sua. et a dextris germinantes consurrexerunt: et fauendo et bene monendo exorti sunt quidem, ut suas cupiditates explerent, non persequendo. pedes meos uinxerunt compedibus: officiorum ecclesiasticorum, ut non eos possent fugere. contritae sunt semitae meae: ut non adparerent, per quas solent boni ambulare, non quaerentes sua, sed Christi. exuit enim me stola: auctoritate pristina, cui cedi solet; quod contingit multitudine et consuetudine peccatorum praeualente. et iaculis suis uulnerauit me: praeceptis, quibus uideo mala et, quia cohercere non possum, crucior. abusus est me sicut uoluit: etiam calamitate et miseria mea usus est ad iustitiam suam deus, sicut uoluit. doloribus inuolutus sum: et in me et in aliis patior; foris pugnae. intus timores. quis infirmatur, et ego non infirmor? et iterantur dolores mei, discedit sicut spiritus spes mea: quasi inane aliquid conuersi ad spem temporalium habentes quod promitto. et sicut nubes transiit salus mea: non sperantes salutem promissam amore praesentis salutis. et nunc super me effundetur anima mea: peccando. nocte uero ossa mea confracta sunt: firmitatem, quam habuit, dixit sibi ereptam. et nerui mei dissoluti sunt: actiones praeteritae. in multa uirtute adprehendit stolam meam: ad demonstrandam uirtutem suam modo adfligendo et postea reparando. et quasi ora uestimenti mei circumdedit me: modicum mihi reliquit auctoritatis. in terra et cinere pars mea: in paenitentia. quia extremum. steterunt et considerauerunt me: et me iacente superbi steterunt, quaerentes quid in me reprehenderent. et proiecisti me a salute: illos dolet. qui spem reparationis amiserunt. domus enim est omni mor. tali terra: ideo se dicit mortem metuere, quia conuersatio eius non sit in caelo, secundum plures qui mali sunt in ecclesia et terrene uiuunt.