# Adnotationes in Iob 30.63-69

Augustine, Adnotationes in Iob, 30.63 to 30.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/30.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/30.63

atque utinam possem me ipsum interficere: ut morerer saeculo. aut rogarem alium et faceret mihi hoc: uel angelum meliorem uel deum per quem corrigerer. ego bona praestolabar: dolet, quia repente sibi ista euenerunt. uenter meus efferbuit et non tacebit: interiora uel memoria qua recordatur quid fuerit primo et quomodo adflicta est in gemitibus. et steti in coetu clamans: quia non in frequentia audita est eorum qui se nolebant corrigere. cutis mea innigrata est ualde: ex his quae forinsecus patiebatur. uersa est in luctum cithara mea: opera bona, quibus laudabat deum gaudens.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
