Latin
31.1 to 31.26
Augustine, Adnotationes in Iob 31.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
Testamentum feci oculis meis: numquid coepi sperare uisibilia? ut non cogitem de uirgine: ut subaudiatur "absit". hinc iam incipit merita ecclesiae commemorare in his qui perseuerant in fine in tentationibus magnis abundante iniquitate et refrigescente caritate multorum. et non cogitabo de uirgine: incorruptione sapientiae uel iustitiae. et quae est alia pars dei desuper? subauditur: non cogitabo. aut ita: et quae est nisi illa? si incessi cum inrisoribus: iam bonis qui sunt in ecclesia difficile est non talibus sociari. uel si festinauit ad dolum pes meus: hypocrisis. seram et alii fructus meos edant: quomodo Iudaeis contigit, id est: ea dicere quae alii faciant magis quam ipsi. sine stirpe sim super terram: ut facile arescam. ille enim in terra tamquam in petra firmus est, qui facit quod dicit. si secutum est cor meum mulierem: ut suam quaereret gloriam in populo dei' potius quam dei, cui uni iure debetur. aut si obsedi ianuas eius: insidiose captaui desideria eius plebis uel timorem, quibus ageretur, ut mihi potius seruiret quam deo. placeat quoque uxor mea alteri: fama mea diabolo, cui quando placemus, displicemus deo; ille enim malis nostris gaudet. et filii mei humilientur: facta uel imitatores mei. furor enim animae meae est indomitus commaculare uiri uxorem: mihi eam uindicando. quodsi et despexi iudicium famuli mei aut ancillae, cum iudicarentur apud me: secundum quod dictum est: saecularia igitur iudicia si habueritis. famulos autem dixit laicos adhuc saecularibus deditos. quodsi et uisitationem, quod responsum dabo? in tribulatione quam conscientiam habeo, quia ista despexi? nonne sicut ego conceptus sum in utero et illi? eadem in sacramentis enim omnibus praedicantur, eadem credunt. et fuimus similiter in uentre. non enim ille aliter renuntiat quam ille, qui plene seruiturus est deo.