# Adnotationes in Iob 31.27-46

Augustine, Adnotationes in Iob, 31.27 to 31.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/31.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/31.27

et de uentre matris meae dux eis fui: ab initio enim sui haec operatur ecclesia. aut si despexi nudum pereuntem et non operui: si non fide remissionis peccatorum tamquam tunicam non habentem uelaui a nuditate foeditatis, id est peccati, pereuntem; iam enim desperat multitudine peccatorum. et hinc est: et quorum tecta sunt peccata. infirmorum si non benedixerunt mihi humeri: spe inmortalitatis tamquam pallio desuper cooperti. ne autem post fidem remissionis peccatorum sufficere putarent praeteritarum poenarum metu carere et inciperent sperare temporalia, bene adiecit: de tonsura ouium mearum calefacti sunt, quod a frigore spei ten-enae illorum uindicati sunt consideratione, si carnalia per renuntiationem posuerunt exemplo gregis detonsarum. si leuaui super pupillum manum meam: qui non inueniendo patrem poterat creaturam uel hominem sequi. fidens. quia mihi est adiutorium multum: uolens eis dominari. discedat humerus meus a iugulo meo: quod his contingit, qui se ab ecclesia separant, dum uolunt populis dominari, ut praecisionem praecisionis patiantur. per humerum autem aut brachium significantur actiones. timor enim continuit me: ne leuaret manum super pupillum. et a pondere eius non sustinebo: si hoc uelim ut pupillum opprimam. posui aurum robur meum: numquid praesumpsi de doctrina aut sapientia dei? quodsi et in lapide pretioso fidebam: quasi de operibus meis. si et laetatus sum, cum esset mihi census multus: quasi de meo, ut qui gloriatur, in domino glorietur. si et in innumerabilibus posui animam meam — subaudiendum ad omnia: discedat ab humero meo brachium meum —: quod amarer a multis. et deceptum est clam cor meum. ordo: si et in innumerabilibus posui animam meam, et deceptum est clam cor meum: si consensi tali cogitationi, ut in me praesumerem. quodsi et osculatus sum manum meam ponens ad os meum: gauisus sum tamquam de operibus meis.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
