# Adnotationes in Iob 31.47-70

Augustine, Adnotationes in Iob, 31.47 to 31.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/31.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/31.47

quodsi et gauisus sum super ruina inimici mei: ecclesiae, ut sunt persecutores ecclesiae. audiat auris mea maledictionem meam: perducatur ad sensum meum. opprobrio sim in meo populo diffamatus: plebi sanctorum, ut separetur tamquam inlusus. quodsi saepe dixerunt ancillae meae: adulatores. quis det nobis ut carnibus eius satiemur? cum satis bonus essem: ut imitarentur felicitatem carnalem in me. non tamen haec gessi; ne dicerent enim haec, non me praebebam in talibus bonum. foris non manebat hospes: recipiebam peregrinum in saeculo. quodsi et sponte peccans -abscondi peccatum meum: uoluntarie enim peccantibus nobis, postquam accepimus scientiam ueritatis. aut si dimisi infirmum sinu uacuo exire ianuam meam: ut ideo exierit ianuam, quia sinu uacuo fuit. quis mihi tribuat auditorem? quis mihi praestet, ut audiar? manum domini si non timui, qua. scripsit: si non dimiseritis, nec pater uester dimittet uobis. conscriptionem si quam habeo. ordo: conscriptionem si quam habeo, et si non disrupi eam super humeros meos, et coronatus publice legam super humeros meos leuans: et coronatus publice legam, id est aduersus faciem meam statuam te ante faciem tuam, quia populi corona confundar, quia non feci mandatum domini, quod me fecisse iam dixeram, negando primo me habere conscriptionem, quae postea mihi obicitur. si super me umquam terra gemuit: stipendiarii ecclesiae, quod malus sum. aut sulci eius plorauerunt simul: quo semina recipiuntur et unde fructus dantur; quia et malus sum et mala semina seminabam, ideo simul. aut si et uirtutem eius comedi solus sine pretio: ipsa misericordia, qua participat catechizanti qui catechizatur; hoc est solus, non retribuens ei qui daret. aut si animam domini terrae decipiens contristaui: non me dignum exhibens passioni eius qui pro me animam fudit. nolite constristare spiritum sanctum in uos.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
