# Adnotationes in Iob 35.1-25

Augustine, Adnotationes in Iob, 35.1 to 35.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/35.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/35.1

Quare hoc existimasti in iudicio? quare hoc iudicasti? tu quis es, qui dixisti: iustus sum ante conspectum domini? ante conspectum domini dixisti: iustus sum. utrumque enim reprehensibile est in homine: unum, si aut superbe dicatur aut falsum sit iustum eum esse etiam secundum humanam iustitiam, alterum autem, quia numquam uere dici ab homine potest, quod ante conspectum dei sit iustus, cui comparatus quilibet iniquus est. aut dicis: quid prodest tibi aut quid faciam, si peccaui? hoc enim ei uidetur Iob dixisse deo, quasi aut deo prosit peccatum eius, ut isto dolore ad pietatem cogatur. ubi ait: noli me docere inpium esse: an bonum est tibi si inique egero? aut deo noceat peccando, et ideo illum sic insequatur deus quasi hostem suum premens, ne aliquid ab illo mali patiatur. nam hoc etiam dixerat: si ego peccaui, quid possum tibi facere? ad utrumque ergo Eliu respondit consequentibus uerbis: ego dabo tibi responsum et tribus amicis meis. aspice in caelum et uide; respice in nubes quam altae sint a te. si peccasti, quid agis? confirmat quod ab eo dictum est: si ego peccaui, quid possum tibi facere? aut si multa iniusta fecisti, quid poteris facere? plus est "m u Ita iniusta fec i s ti", quam quod superius dixit "peccasti". sed tamen quid poteris facere deo, quando ne nubes quidem potes laedere? et si iustus es, quid dabis ei? e contrario: quomodo iustitia tua nihil ei prodest, sic iniustitia nihil nocet. aut quid de manu tua accipiet? etiamsi dare uelis; propter sacrificia, quae stulti putant deum sumere uelut eis indigentem. uiro simili tui inpietas tua et filio hominis iustitia tua: uel illa nocet uel haec prodest. sed his uersibus confirmauit potius quam refellit sententiam quam dixit Iob: si ego peccaui, quid possum tibi facere?

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
