# Adnotationes in Iob 36.21-36

Augustine, Adnotationes in Iob, 36.21 to 36.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/36.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/36.21

reges autem dicit qui carnem suam regunt. unde est illud: quis est rex qui uadit committere bellum cum alio rege et cetera. et sedere eos fecit in perpetuum et exaltabuntur: et hic subauditur quod supra dixit "cum regibus in solio". exaltabuntur autem dixit, quoniam humiliati sunt. et qui compediti sunt compedibus: a quo uinculo dicit apostolus sibi bonum esse dissolui et esse cum Christo, id est retinacula huius uitae, in qua corpus quod corrumpitur adgrauat animam. capientur in funibus paupertatis: conuincientur longis consuetudinibus delectationum carnalium, quae sunt de rerum indigentia, quibus mortalis uita sustentatur et agitur. et adnuntiantur eis opera eorum: non utique bona siue ista ipsa concupiscentialia, de quibus dicitur: scio quia non habitat in carne mea bonum. quae etiamsi non regnent in nostro mortali corpore ad oboediendum eis, non tamen desunt; siue quibus ad haec uenire homo meruit ex traduce peccati. et delicta, cum fuerint roborati: ipsa sunt opera quae supra dixit. non enim infirmis facile possunt adnuntiari, id est manifestari, sed his qui iam ita profecerunt, ut transierint omnem istam iniquitatem, quae uulgo nota est in apertissimis operibus flagitiosis et facinorosis. sed iustum exaudiet: eum scilicet qui ex fide uiuit, ut gratiae dei deputet, non meritis suis non solum quod secundum uitae istius modum iustificatus est, sed etiam quod restat, ut ab uniuerso delictorum malo liberetur: quae adnuntiat ueritas fidelibus, cum fuerint roborati, quando capientur in funibus paupertatis; adhuc enim compediti sunt compedibus, nondum exaltati, ut sedeant in solio cum regibus in perpetuum. et dixit, quia conuertentur ab iniquitate. "et dixit" subaudieudum est deus". si obaudierint et seruierint, complebunt dies suos in bonis et annos suos in gloria: tunc uero nullum peccatum erit in homine, quia nulla erit mortis contentio, id est indigentia mortalitatis, quae facta est de peccato, cum iam dicetur: ubi est, mors, contentio tua?

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
