# Adnotationes in Iob 36.55-72

Augustine, Adnotationes in Iob, 36.55 to 36.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/36.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/36.55

et omnes qui habent fortitudinem: praesumentes de operibus suis et suam iustitiam uolentes constituere. noli extrahere per noctem: manifestum sit quod eos a populo secernis, siue illos superbos qui de oliua fracti sunt siue sarmenta de uite amputata, unde haereses et schismata exorta sunt. ut ascendant populi pro eis: ut inserantur infirma huius mundi confusis fortibus, quoniam qui se humiliat, exaltabitur, et qui se exaltat, humiliabitur. sed cura ne quid facias indecens: ne nomen domini dei et doctrina blasphemetur, dum dicunt, quorum iudicium iustum est: faciamus mala ut ueniant bona. hoc enim elegisti super inopiam: non solum elegisti inopiam confitentis, sed super hanc uitae ac morum decus, ut doctrina salutaris ornetur in omnibus. ecce deus consolabitur, uel: roborabitur in fortitudine sua: quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed uiuit ex uirtute dei. quis enim est sicut ille potens? uel quis est qui discutiat eius opera? tamquam iudicans de illo, cum ipse sit iudex uiuorum et mortuorum. aut quis est qui dicat: egit inique? memento quia magna sunt opera eius, quae laudauerunt uiri: euangelistae atque omnes praedicatores uerbi ministerio suo uita congruentes. omnis homo respicit ad eum: memor infirmitatis humanae. quicumque compunguntur homines: paenitentia peccatorum homines sunt. ecce deus multus, et nesciemus: multus, quia sicut abundauit peccatum, superabundauit gratia; nesciemus autem ex persona eorum dictum est, quorum ex parte caecitas facta est, donec plenitudo gentium intraret. numerus annnorum eius infinitus: propter aeternitatem positum est. ei autem innumerabiles stillae pluuiae: hoc enim, quod homines praedicatores inpleuit euangelium, numerabile est usque in consummationem saeculi, donec auferatur scientia quae ex parte est, et ueniat quod perfectum est, facie ad faciem. effundetur imber per semitas suas: non enim uiae malorum capient eum.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
