# Adnotationes in Iob 36.90-93

Augustine, Adnotationes in Iob, 36.90 to 36.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/36.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/36.90

aut amico suo, imitatori suo, quia et filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare. possessionem contra eum qui ascendere nituntur: ut ipsum lumen possideant, qui se a terrenis extrahunt. ipsis enim adnuntiatur, qui adhuc enituntur ascendere, quia cum ascenderint, non opus erit adnuntiatore facie ad faciem uidentibus. contra eum uero quod ait " ascendere nituntur", non quasi aduersantes, sed obuiam euntes, sicut apostolus dicit: in obuiam Christo.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
