# Adnotationes in Iob 37.19-35

Augustine, Adnotationes in Iob, 37.19 to 37.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/37.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/37.19

in manu omnis hominis signat: significat ei per opera eius quam reus sit, ut sciat omnis homo infirmitatem suam et clamet: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? introierunt autem bestiae sub protectione et quieuerunt in cubili: introierunt autem peccatores sub indulgentia gratiae et quieuerunt in conscientia remissis peccatis. de promptuariis superuenit tempestas: tentatio de occulto rerum ordine. et de promptuariis frigus: de secretis iudicium in eos qui non perseuerant. ut refrigescat eorum caritas ex abundantia iniquitatis; merito enim contingit eis, dum spem suam non in deo, sed in hominibus ponunt. et ab spiritu dei dabitur glacies: non solum ei abundantia iniquorum frigescent, qui spem ponunt in hominibus, sed etiam ex operibus bonis eorum, in quibus est spiritus dei, durescunt quidam quasi glacie liuoris, quibus est Paulus odor mortis in mortem. et ad haec quis idoneus, ut intellegat quoniam recte ac iuste ab spiritu dei dabitur glacies? sicut enim carnalibus homines laudantibus contingit ex iniquitate hominum frigescere desperando, ita carnalibus ab hominibus laudari cupientibus contingit ex hominum iustitia durescere inuidendo. gubernat autem aquam qualiter illi placuerit: ut pluat super unam ciuitatem et super aliam non pluat, quod ad imbrem adtinet spiritalem pro subditarum aut non subditarum meritis animarum. et frumentum inrigauit nubes: simus ergo frumentum. si cupimus inrigari. disseminauit nubem lucem suam: euangelium incarnationis suae. et ipsa per circuitum uertitur: per orbem terrae ipsa tractatur. in gubernaculis ad operandum omnia quae mandauerit eis: gubernacula, in quibus illa nubes per circuitum uertitur, praedicatores sunt uerbi, per quos ecclesiae gubernantur ad operanda omnia mandata dei. haec constituta sunt ab eo super terram: a domino nostro Iesu Christo. siue in tribu siue in terra sua: siue in tribu Iuda, unde secundum carnem natus est et passus et resurrexit et ascendit in caelum — ex hac enim geniti erant apostoli et multi fratres prope inuenti et salui facti — siue ante passionem eius per ipsum uocati siue post ascensionem per apostolos in ipsa Hierusalem atque in ecclesiis Iudaeae, quae erant in Christo, sicut commemorat apostolus Paulus: propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
