# Adnotationes in Iob 37.36-53

Augustine, Adnotationes in Iob, 37.36 to 37.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/37.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/37.36

siue in misericordia inueniri uoluerit eam: illam nubem scilicet in misericordia uoluerit inueniri a credentibus gentibus; hoc enim sequitur: gentes autem super misericordiam glorificare deum. auribus percipe haec, Iob: quasi renouat intentionem dicturus de uocatione gentium. sta et commouere uirtutem domini: noli moueri mente aliquid tibi tribuendo. scimus quia deus posuit opera sua: reprobans utique gloriantes de operibus suis. cum faceret lucem de tenebris: cum iustificaret inpios; fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. scit differentiam nubium: euangelistarum aliorum sibi ante passionem, aliorum post passionem credentium. et ingentes lapsus malorum: non eorum qui elapsi sunt crucifigentes eum, ut eos postea paeniteret et baptizarentur in eo, sed eorum lapsus qui nec corrigi potuerunt, perseueranter etiam postea persequentes ecclesiam; horum enim non parui, sed ingentes lapsus sunt. tua uero stola est ualida: dignitas superba; tamquam in eum quippe dicitur, qui de operibus suis audet extolli. quiescente terra ab austro firmabis cum eo caelos, qui aequaliter ad uidendum fusi sunt? ab austro terram congruenter intellegimus eos qui de Iudaeis crediderunt in Christum. sicut enim sol ab aquilonari terra remotior est, australi autem uicinior, ita quos prope inuentos dicit apostolus luci euangelistarum, non absurde accipiuntur terra ab austro. sicut autem caelos euangelistas solemus accipere, ut est: caeli enarrant gloriam dei — de his enim dictum est: in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum — ita terras recte accipimus plebes, quibus euangelizatum est. et quoniam plebes quae de Iudaea crediderant, posteaquam quieuerunt exeuntes de hac terra — nunc enim hic non sunt; firmata est tamen auctoritas euangelistarum in ecclesiis quae sunt ex gentibus, firmata autem misericordia dei, non iam opitulante auctoritate ecclesiarum Iudaeae, quae in Christum est — propterea sensus hic est, ut per interrogationem pronuntietur: numquid tu quiescente terra ab austro, id est iam non existente in hac uita plebe ulla christiana ex Iudaeis, firmabis cum eo euangelistas et diuinarum scripturarum libros, qui per misericordiam dei non solis Iudaeis, sed etiam gentibus aequaliter ad uidendum fusi sunt?

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
