# Adnotationes in Iob 37.54-73

Augustine, Adnotationes in Iob, 37.54 to 37.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/37.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/37.54

gratiam quippe dei commendat et misericordiam, ne quis de meritis glorietur, quae Iudaeorum erat superbia. quare doce me quid dicamus ei, et requiescamus multa dicentes: quia non est, quod ei dicant conuicti, nullum se habere meritum per se ipsos, sed eius indigere misericordia. numquid liber aut scriba adsistis mihi, ut stans faciam hominem tacere? quare ergo non dicis, si habes quod dicas? non enim quasi dictanti mihi excipis, ut tu nihil dicas; sed utique colloqu\\imur. omnibus autem non est uisibile lumen, quod refulget in nubibus: redit ad ea quae dicebat de spe remissionis peccatorum et inluminationis gratiae per misericordiam dei; refulget enim lumen in nubibus. non tamen ipsarum nubium est proprium: inluminantur enim. aliud est enim quod fulget suo lumine, aliud quod refulget inlustratum. sed non est omnibus uisibile; multi enim putant lumine suo fulgere animas, cum sapientes sunt. unde sunt illi, qui dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. et spiritus transit et mundabit eas: hic spiritum dixit, de quo dictum est: ab increpatione spiritus irae tuae, et: ab spiritu tuo quo fugiam? per correptiones enim tentationum ostenditur hominibus meritum eorum, quia ipsi peccatis suis tenebrae sunt et egent gloria dei, ut illius lumine inlustrari uelint, illi dantes honorem, non sibi, atque ita deposita superbia mundentur a delicto magno; nam spiritus sanctificationis non transit, sed manet. ab aquilone nubes coloris aurei: ab sceleratissima inpietate et a deo longe remota ueniunt tamen conuersi atque mundati et inluminati sapientia. unde? nisi per gratiam, qua non merita adtenduntur, sed peccata dimittuntur. unde ille cum sibi uellet ignosci, doceam, inquit, iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur, tamquam nubes ab oriente uel aquilone iam coloris aurei inluminatis tenebris suis.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
