# Adnotationes in Iob 37.74-88

Augustine, Adnotationes in Iob, 37.74 to 37.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/37.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/37.74

in his est magna gloria et honor omnipotentis: cui plurimum dimittitur, plurimum diligit, quoniam potest et inpium iustificare qui est omnipotens. et non inuenimus alium similem uirtuti eius: solus enim hic peccatum non fecit nec inuentus est dolus in ore eius; solus enim deus uerax, omnis autem homo mendax: unde uicit, cum iudicaretur, deus homo factus. qui iuste iudicat, non putas exaudire eum? non itaque homo de uenia desperando addat peccata peccatis; tamquam addictus iam damnationi, quia certus est de iustitia dei, sub qua non potest esse inpunitus. ita enim deus iuste iudicat, ut etiam exaudiat ueniam deprecantes. et tanto magis, quanto magis iuste iudicat. non enim iusti iudicii est paenitentes supplices miscere cum his qui recusant humilitatem et satisfactionem paenitentiae. propterea timebunt eum homines: si se homines esse meminerint confitendo peccata sua, quia adhuc homines sunt. quibus dicitur: nonne homines estis? timebunt quoque eum et sapientes corde:ne sibi tribuendo quod acceperunt et dicendo se esse sapientes stulti fiant. potest enim auferri superbis, quod datur humilibus. quapropter et sapientes quamuis cordis inluminatione, non linguae iactatione sapientes sint et reges, spiritaliter iudicantes terram, ipsi autem a nemine iudicentur, seruiant tamen domino in timore et exultent cum tremore, ne pereant de uia recta; deus enim est, qui operatur in eis et uelle et operari pro bona uoluntate.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
