# Adnotationes in Iob 38.177-195

Augustine, Adnotationes in Iob, 38.177 to 38.195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.177

cur ergo alibi dictum est "intellexisti nexus", alibi "aperuisti", alibi aperiens in tempore suo" et alibi super aedificationem eius induces?" propria sunt ista singulorum ex ordine commemoratorum. an recte dici posset etiam: "septum Pleiadis aperuisti" et "intellexisti nexus Orionis?" atque ita et alia duo commutari possunt, sicut illud in psalmo: qui habitat in caelis inridebit eos, et dominus subsannabit eos. nihil sententiae deperiret, etiamsi ita diceretur: qui habitat in caelis, subsannabit eos, et dominus inridebit eos. sicut enim qui habitat in caelis, ipse est dominus, ita, siue Pleiadis nomen siue Orionis, in eadem significatione est, si per utrumlibet omnia sidera intelleguntur. omnium itaque siderum nomine omnes in ecclesia tales intellegendi sunt, qui conuersationem habent in caelis. nexus eorum intelleguntur, quibus et inuicem sibi et deo conectuntur, ne cadant. caritas autem numquam cadit. quis autem hoc nosset, nisi ille ostendisset, qui ait: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis, et: qui me diligit, diligetur a patre meo? septum eorum est quo sepiuntur diuina scriptura quam non transgrediuntur. quis autem hanc aperit, nisi ad quem transitur, ut auferatur uelamen? tempus apertionis est eorum, id est demonstrationis et manifestationis, cum ueniet dominus et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis; et tunc erit laus unicuique a deo. solus enim ipse hoc faciet in tempore suo, quia cum ipse adparuerit, uita nostra, tunc et nos cum illo ad parebimus in gloria. inducet autem eos super aedificationem eorum, qui eos faciet hoc possidere quod hic aedificauerint. si cuius enim opus permanserit, quod superaedificauit, mercedem accipiet. scis commutationes caeli? utrum in deterius, sicut hi qui centes ntes deum non sicut deum glorificauerunt? noluerunt enim esse sedes dei; ac per hoc mutati sunt, cum euanuerunt in cogitationibus suis.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
