Latin
38.38 to 38.58
Augustine, Adnotationes in Iob 38.38-58
Unproofread scanNot analysed yet
sed quare portis? an forte ut non solum modum haberet exercendi iustos persecutionibus, sed etiam ut liceret iustis inde egredi? cum fremeret ex utero matris suae uolens progredi: cum irasceretur in concilio Babyloniae ciuitatis fornicantis amore huius saeculi uolens extendere persecutiones suas ad perdendos de terra eos, de quibus dictum est: non peto ut tollas eos de saeculo, sed ut tollas eos a malo. circumposui illi nubem operimeutum: non enim boni tantum, sed etiam mali multi amatoresque huius saeculi sacramento corporis Christi subiecti sunt, cuius auctoritate a sanctorum persecutione reprimuntur. et nebula obuolui illud: ignorantia, qua terrenam inde expectant felicitatem terrenamque infelicitatem timent; et propterea timent quos, nisi ita esset. persequerentur. non enim solum dictum est: edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt dominum qui requirunt eum, sed etiam dictum est: manducauerunt et adorauerunt omnes diuites terrae. et posui illi terminos inponens claustra et portas: terminos, quibus saeuitia cohibeatur, non ut nihil adfligat. sed quo usque exerceat, claustra, ut iniusti non progrediantur, portas, ut ab eis iusti egrediantur. et dixi: huc usque uenies et non transibis: sicut ipse diabolus modum accepit, quo usque affligeret Iob, ita illud mare quo usque persequeretur ecclesiam. sed in temet ipso comminuentur fluctus tui: alterna uastatione discordiarum atque bellorum. aut numquid tecum lucem constitui matutinam? id est: consilio tuo tempus resurrectionis praedestinaui? aut cognouit lucifer ordinem suum? subaudiendum est" numquid tecum"? dominum autem luciferum dicit propter ipsum matutinum resurrectionis exortum. non enim de alio dici potuit: et lucifer oriatur in cordibus uestris. ipse agnouit ordinem suum, ut esset primitiae dormientium, primogenitus a mortuis, caput ecclesiae, secuturo etiam corpore in futura resurrectione sanctorum. adprehendere pennas terrae? dictum est: si recipiam pennas meas in directum, uirtutes utique spiritales fidelium, quibus a saecularibus suspenduntur inlecebris.