# Adnotationes in Iob 38.59-76

Augustine, Adnotationes in Iob, 38.59 to 38.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.59

excutere inpios ex ea? ad hoc enim prior tanto ante resurrexit agnoscens ordinem suum, ut fidem resurrectionis insinuaret atque per ipsas pennas ecclesiae ubique praedicatus ministerio circumuolantium nuntiorum iuste adprehendat eas in opus iudicandi duodecim tribus Israhel, cum uenerit excutere inpios ex ecclesia, qui nunc ante iudicium permixti tolerantur. et tu sumens terrae lutum figurasti animal? siue ipsum Adam commemoret siue quod nunc sexta aetate saeculi, sicut tunc sexto die, de peccatoribus, tamquam de luto terrae, homo factus est secundum imaginem eius qui creauit eum. non utique hoc fecit ecclesia, sed in hoc potius facta est per uerbum oportuno tempore incarnatum, per quod facta sunt omnia. et famosum eum posuisti super terram? magis iste homo famosus positus super terram, qui sexta aetate saeculi factus est, quam ille qui sexta die, antequam essent ceteri homines, per quos diffamaretur, nisi forte, quia nunc ita innotuit. et abstulisti ab inpiis lucem? sicut ille qui uenit, ut qui non uident, uideant, et qui uident, caeci fiant. aut brachium superborum comminuisti? potentiam eorum, sicut ille qui infirma mundi elegit. ut confunderet fortia. aut uenisti ad fontem maris? sicut ille, cui uenienti patuit confitendo quidquid occultum erat in cordibus inpiorum, qui credendo in eum iustificati sunt. nam quem fontem maris melius accipimus nisi secretum, unde erumpit omnis haec amarissima inpietas, quae ingentes fluctus iam manifestorum malorum operum concitat, quae uident homines in apertis factis, qui fontem ipsum uidere non possunt? aut in uestigiis abyssi ambulas? abyssus hic recte intellegitur uita. saecularis, quaecumque est in profundo malorum, quo, sicut scriptum est, cum uenerit peccator contemnet, quia ipsi quoque desperatissimi subiecti gratiae per remissionem peccatorum salui facti emerserunt et receperunt Christum non in abyssum quo premebantur, sed in locum eius, ut ubi ambulabat calcans eos ambulet inhabitans eos Christus in uestigiis abyssi, remanentibus per memoriam peccatorum suorum, ut dum recolunt ubi fuerint, amplius diligant quem receperunt, a quo sibi tanta dimissa sunt.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
