Latin
39.1 to 39.25
Augustine, Adnotationes in Iob 39.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Si cognouisti tempus pariendi tragelaphorum petras? Tpoqu? hircus est, IXa<po; ceruus; tragelaphus ergo compositum animal ex hirco et ceruo. significat igitur mentem seruientem legi dei secundum interiorem hominem; uidet autem, quantum adhuc ex parte hircus est, aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et captiuantem se in lege peccati. peperit autem talibus petras oportuno tempore ille, qui firmamenta solida exemplorum in scripturis posuit, in quibus et quiescentes de se non desperent, quorum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, donec uiuacitate cerui serpentinis suasionibus superatis spiritu uiuant et spiritum sectentur, ne regnet peccatum —unde similitudo hirci ducitur —in eorum mortali corpore ad oboediendum desideriis eius. aut partus ceruarum custodisti? ecclesiarum in numero spiritalium, materno affectu imitationem suam persuadentium, quibus iam non possunt serpentinae opiniones nocere; tamen et tales custodiuntur non de se, sed de deo praesumentes. et numerasti menses partus earum? non enim pariunt nisi per euangelium, quod a baptismo suo dominus usque ad passionem atque ascensionem suam certis mensibus magisterii sui auctoritate praedicauit. et dolores earum soluisti? non enim sine dolore dicebatur: filii mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in uobis. soluuntur autem isti dolores, cum fuerit partus editus, id est ueritas persuasa eis, pro quibus ita ingemiscitur id agente in interioribus conscientiae uerbo dei. et nutristi hinnulos earum sine metu? in lacte sacramentorum non timidos; non enim acceperunt spiritum seruitutis iterum in timore. partus earum emittes? in libertatem uberioris pascuae spiritalis. abrumpent filii earum: uincula concupiscentiarum saecularium. multiplicabuntur in tritico: solidiore cibo sapientiae post nutrimenta lactis. exibunt et non reuertentur eis: exibunt tamquam ex angustiis doctrinae, quae per homines incipientibus traditur; etnon reuertentur matribus suis, non iam opus habentes lacte nec doctoribus hominibus indigentes.