# Adnotationes in Iob 39.153-171

Augustine, Adnotationes in Iob, 39.153 to 39.171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.153

quaerendo enim cum omnipotente disputatur, non conuincendo aut refellendo. non ergo quia omnipotens est, ideo quiescendum est a disputando cum eo. neque enim ad arguendum ab eo aliquid per disputationem tamquam ab ipsa ueritate requiritur. potest et sic intellegi: numquid qui disputat cum domino, quiescit? id est: quia non quiescit qui cum omnipotente disputat, non est cum eo disputandum ut quiescatur. solet enim disputans contradicere; qui autem contradicit deo quiescere non potest, hoc est: non inuenit quietem nisi in eius uoluntate sine ulla contradictione consentiat. arguens enim deum respondebit ita, id est: cum disputando respondet deo, arguit deum et propterea non peruenit ad quietem. unde dictum est:s o homo, tu quis es, qui respondeas deo? sed quid tale fecerat lob? non enim deus sic illum accipit tamquam contradicentem sibi, sicut amici eius non intellegentes, cum tale illi testimonium perhibeat et in capite libri et in fine. an propter personam quam lob gestabat dictum est, hoc est corporis domini, quod est ecclesia, in qua multa infirmorum pars est non quidem desperatorum, sed tamen adhuc in prouentu suo periclitantium, quibus paene commouentur pedes et quorum paulo minus effunduntur gressus, dum zelant in peccatoribus pacem peccatorum intuentes? qui dicunt: quomodo sciuit deus? et si est scientia in altissimo? ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt diuitias. numquid uano iustificaui cor meum et laui in innocentibus manus meas et fui flagellatus tota die et arguitio mea in matutinum? nam hinc potius Iob ipse uidetur respondere sequentibus uersibus. Respondens autem Iob dixit: quid ergo iudicer commonitus et increpatus a domino audiens talia, cum nihil sim? id est: quid ergo mihi iudicium comparo, cum me commonet et arguit dominus, si ei contradicam.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
