Latin
39.69 to 39.85
Augustine, Adnotationes in Iob 39.69-85
Unproofread scanNot analysed yet
concipiunt enim plerique hunc affectum, quibus longa felicitas saeculi prouenit, praesertim si ab auis et atauis perpetua successione ducatur, ut se repente infelices fieri posse non credant. et quia magni solent adparere in terra, non tamen pennis uirtutum caelesti conuersatione frui, recte struthionibus comparantur. sed adtende quod sequitur: cum tempus fuerit, in altum euolabit et deridebit equitem et ascensorem. posteaquam uenit plenitudo temporis, ut praeciperetur diuitibus huius saeculi non superbe sapere nec sperare in incerto diuitiarum, sed in deo uiuo, coeperunt sursum cor habere ad dominum et deridere superbos persecutores, quos dominus proiecit in mare; tunc enim penna struthionis mixta uelocibus auibus caelum petit et cetera quae de hoc animali supra dicta sunt fiunt. an tu circumdedisti equo uirtutem? martyrem uidetur describere, intrepidum et alacrem testem fidei salutaris, non tamen uirtute propria, sed qua eum circumdedit dominus. et inseruisti collo eius hinnitum? induite uos armaturam dei, ut possitis resistere in die malo. et gloriae pectoris eius audacia? haec est audacia qua Esaias audet et dicit. gloria uero pectoris est conscientia opus hominis probans, ut in semet ipso quisque habeat gloriam et non in altero. prodiens in campo luxuriat: in lucem libertatis exiens facilitate boni operis in latitudine caritatis exultat. et procedit in proelium cum uirtute: aduersus tentationes aduersitatum. occurrensque iaculo contemnit: quia circumposita sunt ei arma, in quibus est illud scutum fidei, in quo ignita inimici iacula extinguntur. nec se auertit a ferro: uel a morte uisibili uel quia sunt et duri ad non consentiendum ueritati et acuti ad persequendum a quibus se non auertit, quia etiam ipsos ut diligat iubetur. super ipsum enim gaudet arcus et gladius: per confessionem quippe eius adseritur et comminatio dei, quae inuisibiles poenas longe praenuntiat, et testificatio uerbi, qua omnes tamquam cominus errores debellat.