# Adnotationes in Iob 4.1-23

Augustine, Adnotationes in Iob, 4.1 to 4.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/4.1

Verba Eliphaz. pondus autem uerborum tuorum quis sustinebit? hic ergo dicit se cogi ad loquendum, quia non sustinet dicta eius. nonne timor tuus stultus est? paratus enim ad haec esse debueras, si aliis ueraciter suadebas. nec talia bene timuisti, cum diceres: timor enim quem uerebar uenit mihi. et spes tua et simplicitas uitae tuae: quasi stultitia, qua ista bona putantur. fremitus leonis et uox leaenae: ipse diabolus et superbiae ciuitas, quae saepe etiam bestiae more a prophetis ponitur. et gaudium draconum extinctum est: superborum et insidiosorum. myrmicoleon perit eo quod non haberet escam: quia in nouissimo non erunt, quos inducens comedat; separabuntur enim pii ab inpiis. hic autem errat, quod ea quae de diabolo audierat prophetata de Iob intellegebat. myrmicoleon uero accipiendus est uel quia utrumque in eo est, cum et rapit et occulte persequitur frumenta, quae sublato oculo facit non germinare, uel quia auaris et in terra thesaurizantibus dominatur, uel quia iustos persequitur quasi formicas praeparantes sibi escas aestate ad hiemem, quibus non pascetur, cum boni ab inpiis fuerint separati. et catuli leonum diuisi sunt ab inuicem: conspiratio principum ciuitatis illius dissipata est, qui nati sunt de illa societatis ciuitate et diabolo uel quia se inuicem uastauerunt. inde est: exsurget gens contra gentem. nihil horum tibi accidisset: uel illa damna et orbitas et plaga uulneris; uel te non penetraret dolor animi, quia et te consolareris, si aliis ex corde dixisses: numquid non capit auris mea magnifica ab eo? quia ista quae dicit ex reuelatione se dicit dicere. et spiritus in faciem mihi occurrit: quasi flatum sensisse uult intellegi; nam negat in consequentibus fuisse figuram. reminiscendum ita etiam spiritum in apostolos descendisse. quid enim? numquid homo coram domino mundus erit?

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
