# Adnotationes in Iob 6.1-26

Augustine, Adnotationes in Iob, 6.1 to 6.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/6.1

Verba lob. sed, ut uidetur, uerba mea sunt mala; non enim uerba lob de inpatientia sunt flagellorum, cum significent dolorem, non peculiarem lob, sed quem habuit de omni genere humano. sagittae enim domini in corpore meo sunt: uerba dei, quibus anima transfigitur, cum cogitur ad confessionem. quarum furor bibit sanguinem meum; tollunt enim peccatum. cum enim incipio loqui, stimulant m e : quod enim loquor, illae cogunt. quid enim? numquid frustra onager clamabit, nisi escamrequirens? ut inde famem patiatur, quia liber esse uoluit. aut bos mugit, cum habeat in praesepi cibos? asino cibaria labore bouis praeparantur sicut gentibus labore prophetarum et apostolorum, qui utique Iudaei fuerunt. itaque haec uerba cibum desiderantis sunt, id est auxilium, non inpatientis ad dolorem. numquid potest sine sale edi panis? quasi ei diceretur: cur sic ea per figuras dicis? respondit. quia si ex persona sua ea diceret, insulsa essent. aut est sapor in sermonibus uanis? uanos sermones hominum dicit, quia panis uerba dei sunt, sed panis caelestis. sic nec anima mea potest cessare: quomodo non potest sine sale edi panis, sic nunc ministerium praebeo uerbi dei propter illud: quomodo audient sine praedicante? foetidas enim uideo escas meas sicut est odor leonis: nam uerba mea foetida sunt sicut leo uel propter superbiam, per quam iactantes putent, uel propter quod amplexantes carnalia foetorem leonis habent, qui propriis uerbis gaudent. quodsi det et ueniat postulatio mea: postulationem dicit rem quam petebat. et spem meam det dominus; sic enim confidens ob spem post tribulationem uenturae consolationis oportune tentatur. bene autem spem dicit, quia, cum res uenerit, iam tentatio non erit necessaria. sit mihi ciuitas sepulcrum, super cuius muros saliebam: societatem illam Babyloniae uult sibi sepulcrum, non ut eum obruat, sed ut sciat quia mortuos tegit quicumque in illa fuerint, de cuius tamquam firmamento et munimine superbiebat.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
