# Adnotationes in Iob 6.27-56

Augustine, Adnotationes in Iob, 6.27 to 6.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/6.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/6.27

non parcam; non enim mentitus sum. uerba sunt sancta dei mei: quia non alia dixit quam audiuit a deo, id est de homine generaliter prophetantis, quia auxilio indiget in confessione. quae est enim uirtus mea, ut sufferam? quod significabat uulnus eius. aut quod tempus meum, ut sustineat anima mea? quia imminente morte terrentur homines, ut conuertantur et confiteantur deo putredinem peccatorum, cuius consideratione se dicit cogi ad confessionem. numquid uirtus lapidum uirtus mea? duros et inpenetrabiles iaculis uerborum dei, qui non mouentur ad confitendum. aut non in ipso confidebam? cum mihi bene esset, id est cum essem inmortalis ad imaginem dei. sed adiutorium a me recessit: factus mortalis uolens in me confidere. et uisitatio domini me despexit. secundum quod dictum est: aut filius hominis, quoniam uisitas eum? propinqui mei non respexerunt me: horrui angelis. tamquam torrens deficiens: misericordia enim aliquando inundauit me; et siccaui et non fui mihi fons. aut sicut fluctus transierunt me: tamquam sint consolationes potus. qui me metuebant, nunc inruerunt super me: diabolus cum angelis suis. perii et exul de domo mea factus sum: aut de habitatione caelesti aut de conscientia; idcirco foras extra domum suam sedebat. uias Themanorum uidete, semitas Sabaeorum intuemini: illos significat, qui in temporalibus confidunt, de quibus se, id est hominem quem significat dicit non praesumere. nunc autem et uos insurrexistis inme sine misericordia: putantes beatitudinem hominum, si carnalibus abundent, quia insultabant potius quam conpatiebantur. sed uidentes uulnus meum timete: intellegentes quid significet timete futuras poenas. quid enim? numquid aliquid uos petii? aut fortitudine uestra indigeo? quia coram eo infirmus est, qui eum potest saluare. docete me et ego obmutescam; idcirco enim patientes esse debuerunt ad doctrinam eius, quia ipsi eum docere non poterant.

---

Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml.
