Latin
7.43 to 7.69
Augustine, Adnotationes in Iob 7.43-69
Unproofread scanNot analysed yet
initium sapientiae timor inde est. discede a me; uana est enim uita mea: quia non suffero tentationes. aut quia sensu tuo intendisti in eum? propter quod rationalis est. unde illud: nos autem sensum domini habemus. rationis uero munus dicit extensionem intellectus. et in requie iudicabis eum? dignum requie. usquequo me non dimittis? uinctum tribulationibus. neque deseris, donec deglutiam saliuam meam? in dolore ac flagellis contineam et absorbeam uoluptatum fluxus per tribulationes admonitus. si ego peccaui, quid possum tibi facere? sensus hic est: si peccaui, nihil possum tibi facere. an forte loquendo molesti tibi sunt homines? tu ergo qui scis sensum, quare constituisti hominem, ut loqueretur aduersus te, ut esset tibi oneri? si autem peccatum hominis nec facto nec dicto tibi nocet, quare non obliuisceris peccatum eius, sed purgas illud potius, nisi quia illa quae supra dicta sunt ad bonitatem tuam referuntur? quid est enim homo, quod exaltasti eum? quae non intellegentes amici eius putauerunt ab eo deum reprehendi. si enim non propterea facis mihi tentationes, ut cohibeam fluxos motus meos, ut mihi ita consulas, quae alia causa est, ut corripias hominem? non enim nocere tibi potest quia peccat; aut sentis quasi aduersitatem loquelae eius, cum scias sensum humanum, et utique posses quod tibi aduersarium est non constituere. et quare non es oblitus iniquitatis meae? si non ea causa ut mihi prodessent tentationes istae, ut bonitatis tuae sit totum, et quod me corripis? nunc autem in terram ibo: cum enim purges peccatum meum, restat mihi tamen adhuc in terram ire per mortem corporalem. mane uigilabo et ultra non ero: in hac terra.