Latin
9.44 to 9.62
Augustine, Adnotationes in Iob 9.44-62
Unproofread scanNot analysed yet
terra tradita est in manus inpii: aut corpus iustorum, non anima, cum eos persequuntur, aut quando inpius dominari permittitur. potest accipi et homo peccator in manus diaboli secundum mortalitatem suam. faciens iudicium eius operit: aut ipsius inpii iudicium aut iusti; in hoc enim tempore opertum est. aut certe hoc ipso facit iudicium eius, id est: eo illum punit, quo occultat ei prouidentiam suam, ut est: prae magnitudine irae suae non requiret. uel eo iustum uindicat, quo occultat persecutori eius iudicium suum, id est prouidentiam suam, ut artius peccatorum laqueis per inpunitatem capiatur. quodsi non est, quis ergo est? potest hoc de domino intellegi, qui et derisus est et cuius terra, hoc est corpus traditum est in manus Iudaeorum, et cuius iudicium faciens occultauit maiestatem ipsius. quodsi ipse non est, quis ergo est, qui maiora faciat, quam fecit ipse? uel sic: quodsi non facit deus iudicium iusti uel inpii, quis potest facere? uita autem mea leuior est cursore: tamquam fugitiuos dicit homines a iustitia discedentes, ut ille filius minor profectus in regionem longinquam. aut quasi aquilae uolantis et quaerentis escam: de superioribus, in quibus naturaliter animae rationales beatae sunt, id est operibus iustitiae, inclinauerunt se ad terrenas uoluptates. quodsi et locutus fuero, obliuiscor dum loquor: locutio: quemadmodum adfectum habuit ad exteriora, sic anima dum progreditur ad ea quae foris sunt cupiditate fruendi creatura obliuiscitur interioiem creatorem. declinans in faciem ingemiscam: illam enim declinationem dolores sequuntur. commoueor omnibus membris: timor, quo incipit recurrere. et quia sum inpius, quare non sum mortuus et laboro? "scio" subaudis. aut dicit se laborare, quia inpietati mortuus non est. et mundatus fuero mundis manibus: aut dei manibus aut suis, id est: bonis operibus per regenerationem.