# Adversus Quinque Haereses 2.114-141

Augustine, Adversus Quinque Haereses, 2.114 to 2.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/2.114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/2.114

Ecce ad quanta pericula provocamur. Scd quia Deus nunquam fuit sinc consilio, etiam contradicente Ariano, nunquam Pater potuit esse sine Filio. Quid agis, pagane? Aperi aures, noli esse sicut aspis surda, quæ obturat autem ne audiat vocem incantantis (Psal. LVII, 5). Non tibi meos auctores profero; tuus est Mercurius, cui inter deos tantus honor cultusque a vobis delatus cst, ut ejus nomine diem vocarelis. Ipsum audi, ipso tc convincat, ipsc expugnet; ut cum te vicerit, illi cedas, ct mihi credas. Mercurius dixit: Dilexit Deus Unigenitum suum. Ipse dixit: Filius benedicti Dei atque bome voluntatis. Et ne de ejus nomine tædium interrogationis sustineret, secutus adjunxit: Cujus nomen non potest hymano ore narrari. Quid tu, Mercuri, ab hominibus dicis nomen Dei Filii narrari non posse? A te narretur, qui non homo, sed deus ab hominibus æstimaris. Loquitur autem ad Filium suum dicens: Est autem. Quis? Filii inenarrabilis sermo sapientiao Sanctus sanctus4. Nonne hoc est, In principio erat Verbum (Joan. I, 1)? Dic, Hermes, sermo iste sapienti:c habet matrem? Sequitur: De solo Deo Domino rst, omnibus dominante Deo mortalibus. Et qnia ab hominibus indagari non potest, addit et dicit: Super homines cst. Ergo quia super homines est, nomen Filii Dei narrare non possum, quia deus non sum: dicant homines quasi homines quod non sum, ege agnosco quod sum. Sermo sapientiæ de solo Ueo est Non ergo ibi,pagane, humanum suspiceris aut fingas fuisse conjugium: de solo Deo est, et super homines est. Increpat te Sibylla dicens, Ipsum tuum cognosce Dominum Dei Filium esse Deum: ipsum, non alium, non Martem, non Jovem. non Mercurium: sed quem confitetur Mercurius. Quid miraris, christiane, quod talia isti de Patre ct Filio dicant? Et dæmones credunt, et contremiscunt (Jacobi u, 19).

---

Augustine, Adversus Quinque Haereses, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa014b/stoa0040.stoa014b.opp-lat1.xml.
