Latin
2.142 to 2.182
Augustine, Adversus Quinque Haereses 2.142-182
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe in Evangelio transcunte Domino dicunt. Norimusqui sis, Filius Dei, venisti anie tempus torquere nos (Marc. I, 24). Utinam quomodo dæmones judicem, sic. homines agnoscerent salvatorem I CAPUT IV. —5. Ex Vetere Testamento adversus Judæos. Quid dicit Judaeus? Unus est nobis Deus, præter ipsum non alium novimus. Illum vero quem 'icitis Christum, patres nostri non Deum. sed homi nem occiderunt. Nempe hoc est quod dixi: Utinaæ quomodo dæmones judicem, sic homincs agnoscerent salvatorem! Ecce dæmones viderunt, et tremuerunt: homines viderunt, etocciderunt. Dæmones confessi sunt: homines persecuti sunt. Quæ infelicitas est ct quanta miseria, imparem etiam dæmonibus inveniri? Item homines credunt, dæmones percunt: homines salvantur, dæmones puniuntur. Sed hæc immutatio gratia est dexteræ Excelsi (Psal. LXXVI, 11), non præsumptio hominis de suis viribus confidentis. Contra istum vero Judæum. non laboro: pugnant contra illum codices sui. pugnant Lex et Prophetæ: et aut victus et humiliatus salvabitur, aut superbus et pertinax punictur. Uixil Dominus ad Moysen: Ecce ego mitio angelum cum qui præcedat te, et custodiat in via, el introducat in locum quem paravi. Observa eum. et audi vocent ejus, nec contemnendum putes. Audisti angelum, agnosce Dominum: nec contemnendum esse putes. Audi adhuc quod metuas: Nec, inquit, contemnendum putes. Quare? Quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo (Exod. XXIII, 20, 21). Quis est ille lam magnus, cui Deus et potestatem suam dedit et nomen? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ (Psal. XXIII? 10). Et unde probamus. qnod cum dicilur angelus, debeat intelligi Deus? Habes in libro qui appellatur Gennsis: Venerunt, inquit, duo angeli Sodomam vespere, sedente Loth præ foribus civitatis: quos cum vidisset. surrexit, et ivit obviam eia (Gen. XIX. 1). Quid plura? Suscepit, et obsecutus est eis tanquam peregrinis. Consuetudine hospitalitatis liberatus a priculo civitatis, et temperale evasit incendium, et æternum consecutus est præmium.