Latin
2.25 to 2.51
Augustine, Adversus Quinque Haereses 2.25-51
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si aliter dixerimus, dicemur multicolæ. Ariani dicunt, Alius est Pater, alius est Filius, sed minor est Filius. Quomodo enim fieri potest, ut genitori genitus existat æqualis? CAPUT II. -5. Fiducia adversus hæreticos. Ecce sunt errorum propositæ quæstiones, quasi hostium compositae acies. Contra istas acies pestiferas, sanctissimi fratres, assumite arma Dei, ut possitis reMstere in die malo, et in omnibus perfecti stare. Accingimini lumbos in veritate: nemo trepidet, nemo formidet. Est lorica justitiæ, est scutum fidei, in quo sagittæ malignorum ignitæ excipiantur et exstinguantur. Est galea salutis, est gladius spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. vi, 14-17). Quisquis fidelium Christi militum his fuerit armis munitus, non cujusquam formidabit personam, non terrore temporis a certamine revocabitur. Eia, fratres, certamen in promptu est, fervet opus, urget adversarius, spicula parai, jacere tentat, nemo expavescat. Fratres, plures sunt nobiscum quam cum illis. Nobiscum est Moyses ille magnus amicus Dei, qui ut hostem vinceret præliantem, manus ad coelum extendit, jam tunc figuram crucis Christi ostendens: ipse divino imperio, tumentis ponti volventes flexuosis sinibus undas 1, uno virgæ percussu trajiciendo populo aridos verta in campos. Nobiscum est Jesus post Moysen populi dux Israelilici, fortissimus præliator, cujus etiam uomcn indicat Salvatorem: ipse potentia sua et divina fiducia, diem, sui cursus metas ne perageret, statuit; et nocti ne accederet imperavit. Ipse gentium reges, non singillatim, sed congregatim superavit, captivavit, humiliavit, occidit. Nobiscum est David manu fortis; quid dicam? servus Dei, electus Dei, amicus Dei, parens Dei: noverat ei bene noverit, non solum parcere subjectis et debellare superbos (Æneid. lib. 6. ,vert. 853), verum etiam virtutes ostendere et patientiam custodire. Ipse inimicos suos cum persequeretur2, non perniciosus, et cumvinceret, uon exstitit impius. Nobiscum sunt alii atque alii sancti viri, qui omnia futura præviderunt et prædixerunt.